MACHABAEUS

MACHABAEUS
MACHABAEUS
cognomentum fuit solius Iudae, filiorum Mattathiae natu maximi, idque iam a puero, quamvis Iudaei velint, illum ita demum appellatum esse ab eo tempore, quo vexillo suo singulares literas intexi curavit, quae singulorum illorum verborum, Exod. 15. initia essent Mi Chamocha Belohim Adonat. Sed ex vetustissimis Iudaeorum monumentis scimus, Leonem eius vexillo intextum fuisse. Ceterum veteres Ecclesiastici, non Iudam solum, sed multos alios Machabaeos vocant. Eusebius omnes Hasamonaeos, i. e. omnem progeniem Mattathiae Hasamonaei vocat Machabaeos, l. 8. Eorum historia sic habet. Mattathias, cx familia Ioarib, e tribu Levi, praefectum Antiochi Epiphanis, Modini, occidit, A. 587. U. C. Pater quinque filiorum, e quibus Iudas, Ionathas et Simon ei successerunt. Hos sequuti Pontifices et Reges Iudaeorum Iohannes Hyrcanus, Aristobulus I. Alexander, Hyrcanus, Aristobulus II. Antigonus, Aristobulus III. ab Herode sublatus: qui, Iudaicae Reip. vindices et assertores, contra potentissimos Reges bella gesserunt. Vide Dan. c. 11. v. 34. Quin et Machabaei dicti sunt, septem fratres filii Annae, propter verum cultum a satellitibus Antiochi excarnificati, de quibus in Epitomâ Iasonis Cyrenaei, Itaque omnes, qui ob legis observationem excruciati, caesi, et male tractati sunt, a veteribus Christianis dicuntur Machabaei, ut qui propter Christum dicti Martyres. Isid. Pelus. l. 3. ep. 4. ait, Machabaeum Persicâ linguâ Dominum significare. Subdit Μακκαβαῖοι γὰρ ἐκλήθησαν καὶ οἱ ἐν τοῖς Μακκαβαϊκοῖς χρόνοις τὰ ἀνήκεστα ὑπομεμενηκότες, καὶ μὴ ἐξομοσάμενοι τοὺς πατρώους νόμους. Vide plura libb. Machab. 1. et 2. Ioseph. in Antiq. et de Bell. Iud. Machabaeorum liber uterque, quorum primus a Ioh. Hyrcano compositus, alter a Iasone Cyrenaeo, vel potius huius epitomatore, concinnatus, 2 Machab. c. 2. v. 23. videtur, Apocryphus est: utpote, in quibus falsitates plurimae, Vide Frid. Spanhem. disput. 6. de Auctor. ll. Apocryph. etc. Non paucae Contradictiones, Vide de morte Antiochi 1 Machab. c. 6. v. 16. et 2 Machab. c. 1. v. 16. ut et 2 Machab. c. 9. v. 28. quae confer cum Dan. c. 8. v. 25. item, detemplo purgato a Iuda Assamonaeo, ante mortem Antiochi, 1 Machab. c. 4. v. 36. quod demum post huius mortem contigisse dicitur, 2 Machab. c. 10. v. 9. etc. Spanhem. disp. 7. Innumera tandem mali commatis, et vel superstitionem, vel Impietatem olentia, ut quod e. g. Mattathiae facinus, 1 Machab. c. 2. v. 47. et 48. Ornamenta templi a Deo non iussa, 1 Machab. c. 4. v. 57. Eleazari temeritas, 1 Machab. c. 6. v. 43. etc. Foedustam arctum cum Spartanis, 1 Machab. c. 12. v. 11. Sacrificium pro mortuis, 2 Machab. c. 12. v. 43. Razis αὐτοχειρία, 2 Machab. c. 14. v. 37. etc. non sine elogio referuntur et approbantur. Quibus impius accedit colophon, cum Auctor 2 Machab. c. 15. v. 39. anxius haeret, an scriptio responderit arti, an digna sit argumento, etc. fatetur interim se omnes vires interdisse, ad opus istud: Quale quid Spiritui S. sine blasphemia nequit tribui. Vide Spanhem. disp. de ll. Apocryph. 11. et 12. Quidam tertium quoque librum addunt, quem Apocryphis accenset ipse Bellarminus de Verbo Dei c. 15. Catalogum commentatorum in hos libros exhibet Crowaeus in Elench. Vide et supra. Maccabaei.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Machabaeus, S. — S. Machabaeus (31. März), Abt. S. S. Maccabeus …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Judas Machabaeus, S. (6) — 6S. Judas Machabaeus, (1. Oct.), der bekannte durch seinen Eifer ausgezeichnete Hohepriester und Fürst der Juden, steht zwar bei den Bollandisten am 1. Oct. (I. 5) nur unter den »Uebergangenen« (s. Johannes825); da aber Papst Benedict XIV. in… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Judas Maccabeus — Infobox Military Person name= Judas Maccabeus lived= caption= nickname= placeofbirth= Modiin, Judea placeofdeath= Elasa, near modern day Ramallah allegiance= Hasmonean branch= Maccabees serviceyears= 167 BCE 160 BCE rank= unit= commands= battles …   Wikipedia

  • Johann Machabeus — eigentlich: John Mac Alpine oder John MacAlpine, auch: Maccabeus, Machabeus, Maccabe, Machabe, McBee, Macabaeus (* vor 1500 in Schottland; † 5./ 6. Dezember 1557 in Kopenhagen) war ein schottischer Reformator und evangelischer Theologe. Leben Der …   Deutsch Wikipedia

  • macchabée — [ makabe ] n. m. • macabé « noyé » 1856; p. ê. allus. bibl. (les sept Maccabées) ou allus. aux personnages de la danse macabre ♦ Pop. Cadavre. « des tons verts de macchabée pourrissant dans une mare » (Zola). Abrév. MACCHAB ou MACAB . Des macabs …   Encyclopédie Universelle

  • ADARSA — civitas iuxta quam Iudas Machabaeus cum tribus milibus prostravit Nicanorem. 1 Machab. c. 7. v. 40 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • APOLLONIUS — I. APOLLONIUS Africae, quae Aegypto coniuncta est, ab Alexandro M. post deditam Aegyptum, praepositus. Curt. l. 4. c. 8. II. APOLLONIUS Alabandensis (Alabanda autem oppid. est minoris Asiae) dicendi magister clarissimus, teste Suetoniô in Zul.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MATHATHIAS — Sacerdos, exfamilia, Ioarib Machab. seu Assamon, dicti ab Avo, Pater Iudae Machabaei, vir pietate clarus, Iudaeum quendam idolis palam sacrificantem, iuxta mandatum Antiochi zelô Domini accensus, occidit ad altare ipsum, quod et diruit: ac mox… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Maccabees — [mak′ə bēz΄] n. [LL(Ec) Machabaei, pl. of Machabaeus, surname of Judas < Gr(Ec) Makkabaios < ? Aram maqqābā, hammer: hence, lit., the hammerer] 1. family of Jewish patriots who, under Judas Maccabaeus, headed a successful revolt against the …   English World dictionary

  • ГЕММИНГСЕН — [дат. Hemmingsen; лат. Heimingius] Нильс (4.06.1513, Эрринлев 23.05.1600, Роскилле), дат. протестант. богослов. Учился в Роскилле под рук. дат. гуманиста Н. Блэка, затем получил степень бакалавра богословия Виттенбергского ун та, где попал под… …   Православная энциклопедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”